monumenta.ch > Augustinus > 40
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXXIX <<<     >>> XLI

Caput XL

1 Ingressi itaque referuntur in Aegyptum simul cum ipso Iacob septuaginta quinque homines, adnumerato ipso filiis suis. In quo numero duae tantum feminae commemorantur, una filia, neptis altera. Sed res diligenter considerata non indicat, quod tantus numerus fuerit in progenie Iacob die vel anno quo ingressus est Aegyptum.
2 Commemorati sunt quippe in eis etiam pronepotes Ioseph, qui nullo modo iam tunc esse potuerunt, quoniam tunc centum triginta annorum erat Iacob, filius vero eius Ioseph triginta novem; quem cum accepisse tricensimo anno suo vel amplius constet uxorem, quo modo potuit per novem annos habere pronepotes de filiis, quos ex eadem uxore suscepit?
3 Cum igitur nec filios haberent Ephraem et Manasses, filii Ioseph, sed eos pueros infra quam novennes Iacob Aegyptum ingressus invenerit, quo pacto eorum non solum filii, sed etiam nepotes in illis septuaginta quinque numerantur, qui tunc Aegyptum ingressi sunt cum Iacob?
4 Nam commemoratur ibi Machir, filius Manasse, nepos Ioseph, et eiusdem Machir filius, id est Galaad, nepos Manasse, pronepos Ioseph; ibi est et quem genuit Ephraem, alter filius Ioseph, id est Utalaam, nepos Ioseph, et filius ipsius Utalaae Edem, nepos Ephraem, pronepos Ioseph; qui nullo modo esse potuerunt, quando Iacob in Aegyptum venit et filios Ioseph, nepotes suos, avos istorum, minores quam novem annorum pueros invenit.
5 Sed nimirum introitus Iacob in Aegyptum, quando eum in septuaginta quinque hominibus scriptura commemorat, non unus dies vel unus annus, sed totum illud est tempus, quamdiu vixit Ioseph, per quem factum est ut intrarent. Nam de ipso Ioseph eadem scriptura sic loquitur: "Et habitavit Ioseph in Aegypto, ipse et fratres eius et omnis cohabitatio patris eius, et vixit annos centum decem, et vidit Ioseph Ephraem filios usque in tertiam generationem."
Ipse est ille pronepos eius ab Ephraem tertius.
6 Generationem quippe tertiam dicit filium, nepotem, pronepotem. Deinde sequitur: "Et filii Machir, filii Manasse, nati sunt supra femora Ioseph."
Et hic ille ipse est nepos Manasse, pronepos Ioseph. Sed pluraliter appellati sunt, sicut scriptura consuevit, quae unam quoque filiam Iacob filias nuncupavit; sicut in Latinae linguae consuetudine liberi dicuntur pluraliter filii, etiamsi non sint uno amplius.
7 Cum ergo ipsius Ioseph praedicetur felicitas, quia potuit videre pronepotes, nullo modo putandi sunt iam fuisse tricensimo nono anno proavi sui Ioseph, quando ad eum in Aegyptum Iacob pater eius advenit. Illud autem est, quod fallit minus ista diligenter intuentes, quoniam scriptum est: "Haec autem nomina filiorum Israel, qui intraverunt in Aegyptum simul cum Iacob patre suo."
Hoc enim dictum est, quia simul cum illo conputantur septuaginta quinque, non quia simul iam erant omnes, quando Aegyptum ingressus est ipse; sed, ut dixi, totum tempus habetur eius ingressus, quo vixit Ioseph, per quem videtur ingressus.